- ALDERMANNUS
- ALDERMANNUSSaxon. Ealdermann, i. c. πρεσβύτερος, Senior, Magistratus species. Apud Anglo-Saxones, multipliciter occurrit. 1. Pro Seniori vel Superiori, in quavis praefectura; ita Principes et Rectores provinciarum, Comites, Praesides, Senatores, Tribunos, generali nomine, appellabant Aldermannos. 2. Pro particularibus Magistratibus: Sic reperitur apud Historicos: Aldermannus totius Angliae, Aldermannus Regis, Comitatûs, Civitatis, Burgi, Castelli, Hundredi et Novemdecimorum: de quorum potestate facile non est definire, interim omnes, pro more suae classis, Iurisperitos fuisse, liquer e LL. Divi Eduardi, c. 35. Aldermannus olim simpliciter dictus est Aethelstanus, Dux Orientalium Anglorum (qui prae insigni potentia Half-king, i. e. Semirex, appellatus est) nec non filii eius Aethelwoldus et Aeilwinus, qui elatiori etiam titulô, Aldermannus totius Angliae salutatus est, ut ex Epitaphio eius, in Ecclesia Ramesiensi, quam A. C. 969. fundavit, patet. Ubi idem forte titulus hic designat, quod inferiori saeculô Capitalis Angliae Iustitia, vide infra in voce Iustitia. Aldermannus Regis nuncupatus videtur, vel quod a Rege constitutus esset, vel quod iudicia Regia exerceret in provincia sibi credita, non ut perpetuus Magistratus, sed per occasionem delegatus, eorum instar, quos olim Missos dominicos vel Iustitiarios ad Assisas hodie Angli appellant. Aldermannus Comitatûs, proprie forte fuit Praetor seu Iustitiarius Comitatûs, (quales apud Salicos Sagibarones) Archiepiscopô et Satrapâ inferior, Episcopo vero aequalis. Delictorum enim in Episcopum et Aldermannum par contumacia, par poena fuit, ut liquet ex LL. Aluredi: par item capitis aestimatio in LL. Aethelstani. Unde medium locum is tenuit, inter Satrapam seu Comitem et Vicecomitem, summaeque fuit dignitatis, qui Episcopo tum in aestimatione tum in munere iunctus, cum eo simul Comitatum regebat, illô secundum divinum, istô secundum humanum ius, iudicia publica exercente. Sic enim in Comitatu simul consedisse videntur, Comes, qui Rei publ. partes tueretur; Episcopus, qui Ecclesiae; et Aldermannus, qui legem diceret et exponeret. Penes eundem fuit, arma tractare, et suae ditionis vires ciere, ut contumaces frangeret, et iustitiam publicam promoveret, ex Aluredi LL. c. 38. De furibus etiam cognoscere, ex LL. Inae MS. c. 34. Nec eô inconsultô sedem cuiquam mutare licuit, ex LL. itidem Aluredi c. 33. Aldermannorum Civitatis, Burgi seu Castelli, officium: Leges et libertates et iura et pacem Regis, et iustas consuetudines Regni, et antiquas a bonis praedecessoribus approbatas, inviolabilrter, et sine dilatione, modis omnibus pro posse suo servare: Cum vero inopinatum vel dubium vel malum contra Regnum vel contra coronam Dommi Regis, forte in ballivis suis subito emerserit, pulsatis statim campanis, convocare omnes et universos, etc. ex LL. Divi Eduardi Confessoris, c. 35. Quae tamen ad Praetores potius, quos Maiores et Ballivos appellant, quam ad Aldermannorum ordines (hodie in usu in quavis Civitate et Burgo) referenda existimat, Henr. Spelmann. Glossar. Archaeol. Vix enim hi Ordines apparuerunt Richarch. I. tempore, quô novis ministeriis antiqua nomina induci coepêre. Aldermannus Hundredi seu Wapentachii, sequitur, et Aldermannus Novemdecimorum, quorum hic inde dictus est; quod sicut in Decania, Decanus novem praefuit hominibus, sic in duplici Decania, ipse Vicenarius novendecim reliquis est praepositus: ille, quod toti centuriae imperitabat; forte idem cum HundrediPraeposito, et qui hodie dicitur Senescallus Hundredi; Plura vide apud praefatum Spelmannum. Hinc Aldermannia, apud Wilhelm. Thorn. in Chron. A. C. 1278. Nicolaus Abbas cum consensu sui Conventus concessit et dimisit cuidam Magistro Nicolao, Aldermanniam de Westgats, quae tum ad istud Monastorium pertinebat ----- reddendo inde annuatim ----- 10. lib. sterlingorum pro omnibus servitiis. Praepositura est, seu Praefectura castri vel villae, Gall. Prevoste: quâ voce notant eiusmodi villas et praedia. quae ad Monasteria aut Canonicorum Collegia spectant et Monachis aut Canonicis ad vitam vel ad certum tempus cum reditibus conceduntur. Car. du Fresne in Glossario.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.